

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 3: Versus 17
Ipsas quoque.Ideo duae factae sunt columnae et ita dispositae, ut nobis in prosperis et in adversis ingressum regni coelestis ante oculos habendum doceant. Notandum vero quod porticus templi etiam vestibulum vocatur, et quod legimus inter vestibulum et altare, inter porticum et altare intelligi debeat. Secunda columna significat praedicatores qui gentibus ad praedicandum missi sunt. Vel dextra columna eos significat qui venturum in carne prophetaverunt Dominum. Secunda vero illos qui jam venisse et mundum suo sanguine redemisse testantur. Ambae columnae simili vocabulo censentur, cum una firmitas et altera in robore dicitur, ut una fidei, et operis fortitudo cunctis inesse doctoribus monstretur, et nostri temporis doctores tacite notentur, qui columnae domus Dei videri et appellari volunt, cum in se firmae fidei ad contemnendas saeculi pompas, ad desideranda bona invisibilia, nihil habeant roboris ad corrigendos, vel industriae ad intelligendos eorum quibus praesunt errores.